Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 16

Precedente Successiva

cum ad destructionem se disponi praesentiscunt, omnes ergo sentiant.
propterea D.Thom.ver. q. 22. ex Dionys. probat quod omnes res
tendunt in finem, et delectantur in eo, non Metaphorice (ait) sed Physice.
ergo [Ergo] sensum delectationis habent verum: et iterum non moventur
gravia et levia et aliae res naturales, ut sagitta impulsu alieno,
sed appetitu proprio, ergo et proprio sensu. Non enim alius cognoscit
et alius appetit idem: sed qui appetit cognoscit appetitam rem:
alias essent sicut ego et tu, quod est impossib. et quidem licet a Deo
instigentur ad finem naturalia: stimulos tamen doloris et voluptatis
quibus instigantur, sentiunt, alioquin nunquam obedirent sponte, sed
violentia, ut in Defens. probatum est. Hic cogimur creatorem suspicere,
ac celebrare qui suam imaginem aut vestigium cunctis impressit
rebus, nec facultatem necessariam aut utilem praetermisit, quam non
largiretur eis. Unde clamat in Prophetis: Quid ultra debui facere
et non feci? Seipsum laudat quidam ( Sotus in pr. de Iustit. et Iur.) ex
hac schola, quod ipse hoc arcanum intellexerit, nullum scilicet animal
a proprio fine aberrare, nullumque aliud Ens, nisi hominem;
quoniam compositus est ex sensu et ratione secum mutuo pugnantibus,
positusque est in sua libertate. Caetera vero a Deo regi, ideoque
non errare. Grandem profecto stultitiam: cum saepissime errare videantur,
et quidem ipse vidi asinum, alium asinum subagitantem contra
naturam in asino, et felem proprios comedere natos; et cervum
subagitare praepostera Venere asellum. Omitto quod plantae suis frustrantur
floribus, aliosque actus mille contra naturam reperi in brutis;
licet illis culpa nulla sit, sed poena tantum semen perdendi: homini
autem ad culpam imputatur gravem coram Deo, qui docuit illum
super iumenta terrae, ut ait Iob. Ergo non est asserendum bestias divino
tantum instinctu duci, sed proprio sensu. At eo pervenerunt praefati
sapientes, quod videntur tollere sensum non modo rebus cunctis,
sed et ipsis bestiis. Quoniam timent, ne si concedant illis sensitivum
discursum, mentem quoque arbitrio liberam tribuant, qualis est humana:
Nec vident, quanta differentia est inter humanam mentem, et
hunc sensum communem. De quibus in Metaph. et in sequent. libr.


Arist. quoque prudentiam dat habentibus memoriam, et D.Thom.
participium Rationis: quam vocat aestimativam. Haec autem inest ut
ex praeteritis syllogizent futura. S.Isiodorus [Isidorus] has cunctas cognitiones
largitur bestiis, et discursum, et voluntatem, nedum appetitum: nec
tamen errat, quoniam animali modo et non humano intendit, et sapientiam
unam esse divinam: De qua omnia Entia participant, ideoque
similes habent actus: unde S.Thom. ex Dionys. vim naturalem
facit participio sensitivam: vim sensitivam participio rationalem: vim
rationalem participio Angelicam seu intellectualem. Intellectualem
participio divinam: ut in Defens.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche